ANTIPHONA

ANTIPHONA
ANTIPHONA
Cantus Ecclesiasticus alternus, cum scil. a duobus Choris alternatim Psalmi aut Hymm concinuntur. Isidor. Origin l. 6. c. 19. et de Eccles. Offic. l. 1. c. 7. Τὰ Ἀντίφωνα, Germano Patriarch. Constantinopolit. in Sacra Theor.
Concilium Ephes. Καὶ ἀναςτάντα πάντα τὰ μοναςτήρια, ἅμα τοῖς Ἀρχιμανδρίταις αὐτῶν, ἐξῆλθον ἐπὶ τὸ παλάτιον, ψάλλοντες ἀντίφωνα. Concilium Toletan. I. can. 9. Nulla Professa vel vidua, absente Episcopô et Presbyterô, in domos sua, Antiphonas cum Confessore vel servo suo faciat, etc. Harum apud Graecos auctor creditur S. Ignatius, a quo formam illam alternâ vice in Ecclesia cantandi, in Ecclesiam primo Antiochenam profluxisle, tradunt Socrates l. 6. c. 8. Nicephorus Calistus l. 13. c. 8. Walafr. Strabo c. 28. etc. aliis, inter quos Theodoretus, et ex eo Sigebertus, Flaviano et Diodoro id tribuentibus. Inde ad Latinos ritus hic transiit, apud quos primus Ambrosius Episcopus Mediolanens. Antiphonas, Graecorum imitatus exemplum, constituit, sicque in cunctas Occidentis regiones earum usum diffudit, ne populus maeroris toediô contabesceret, Augustin. Confession. l. 9. Iustinâ, Valentiniani Imperatoris matre, quae Arianae sectae erat addicta, in fideles aciter tum saeviente. Vide Sidomum Apollinar. l. 5. Ep. 17. Sigebertum ad A. C. 338. Rabanum de Institut. Clericor. l. 2. c. 50. Durandum Raetion. l. 5. c. 2. num. 30. et seqq. et Durantum de Ritibus Eccles. l. 3. c. 17. laudatos Car. du Fresne Glossar. et infra ubi de Musica Eccles. Hodie in Ecclesia Romana Antiphonae, in Ecclesiasticls officiis, dicuntur merae ex variis Psalmis diversorum versuum eclogae, sollennitatis mysterio exprimendo maxime convenientes, quae Psalmis ipsis concinendis praemittuntur: seu sententiae, quae Psalmum antecedunt; quia, ut ait Amalarius de Ecclcs. Officis l. 4. ad eius symphoniam Psalmus cantatur per duos choros, qui ipsâ Antiphonâ coniunguntur: qua de re vide plura hîc infra, ut et aliquid voce Offerenda. Hinc Antiphonatim cantare, in Vita Caroli Comit. Fl. i. c. alternis choris. Sic Florentio Wigornensi Celestinus Papa constituisle dicitur, ut Psalmi David. 150. ante sacrificium antiphonatim decantarentur. Quod in Ecclesia Lugdun. Nicetium Archiepiscopum instituisse, indicat Epitaphium eius.
Psallere praecepit, normamque tenere canedi
Primus et alterutrum tendere voce chorum.
Alia antiphonatim danendi ratio apud Graecos viget, quam παρακοντάκιον appellat Leo Imperator in Taclicis c. 7. §. 12. ubi haec habet: Γυμνάσεις εἰς τὸ ἐπέρχεςθαι ἀλλήλοις ἄνδρας β. καὶ ὑπόχωρεῖν καὶ πάλην ἀπελαύνειν καὶ ἐξελίςςειν κατὰ τὸν τόπον παρακοντακίου. Exercebis eos, ut viri bini sibi mutuo occurrant cedantque, et luctam declinent atque evolvant, ad modum paracontacii. In quem locum Philippus Pigaserta, Vox militaris, inquit, quâ num. 11. Imperator utitur, a cantu desumpta est, quem Caloceri in divinis Officiis suis adhibent, cui Paracontacii nomen est; sic autem hymni vocantur, qui in Sanctorum honorem alternis decantantur hôc modô: Sit Chorus quatuor Calocerorum, qui laudes Sancti alicuius decantent; horum bini primum cantant, dein tacent: succedunt alteri bini, qui cantandi vices sumunt, similiterque cessant, prioribus cantum resumentibus, tacentibusque rursus, donec alternâ hâc sibi invicem canendi cedendique vicissitudine hymnus absolvatur. Quomodo etiam Goarus alternum et ἀντίφωνον istum cantum describit, ad Eucholog. Graec. p. 123. Vide eundem Car. du Fresne et Spelmannum in Glossar. nec non infra Canticum: uti de Antiphonis, in Gentilium quoque sacris, occurrentibus aliquid infra voce Mysterium.
Antiphonae varii generis in Ecclesia Romana.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Antiphona — Coral Antiphona Coral Antiphona at Béla Bartók International Choir Competition (Hungary) Background information Origin Maracaibo, Venezuela …   Wikipedia

  • ANTIPHONA Alleljuatica — quae per Alleluia clauditur, apud Ioh. Abrincensem de Off. Eccl …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANTIPHONA Invitatoria — quae replicatur ad Psalmum Venite exsultemus, Idem. Amalarius de Ord. c. 69. Antiphonae Invitatoriae currunt per Dominicas noctes. Vide infra in voce Invitatorium …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANTIPHONA ad Introitum — quae etiam Introitus dicitur, in introitu Missae cantari consuevit Walafr. Strabo de rebus Eccl. c. 22. Vide infra in voce Introitus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANTIPHONA ante Euangelium in Andegavensi Ecclesia dicebatur — quae in aliquibus sollennitatibus canebatur, ante Mislae Euangelium, ad Benedictus illius diei assignata, macer Hierolex …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ensemble Antiphona — L Ensemble Antiphona est un ensemble français spécialisé dans l interprétation de la musique baroque sur instruments anciens. Sommaire 1 Historique 2 Rolandas Muleika, directeur artistique 3 Le Baroque méridional …   Wikipédia en Français

  • Coral Antiphona — Saltar a navegación, búsqueda Coral Antiphona La Coral Antiphona en el Concurso de Tolosa (España) Información personal Origen …   Wikipedia Español

  • Chants de l'Église de Rome: Vêpres du jour de Pâques — Chants de l Église de Rome Vêpres du jour de Pâques VIe XIIIe siècles Álbum de Ensemble Organum Publicación 1998 Grabación Noviembre de 1996 Género(s) Música medieval …   Wikipedia Español

  • Hildegard von Bingen: Laudes de Sainte Ursule — Álbum de Ensemble Organum Publicación 1997 Grabación Noviembre de 1996 Género(s) Música medieval …   Wikipedia Español

  • Mozarabic Rite — • The name Mozarabic Rite is given to the rite used generally in Spain and in what afterwards became Portugal from the earliest times of which we have any information down to the latter part of the eleventh century, and still surviving in the… …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”